- BONJAMA
- BONJAMAinter genera Annanae. Est autem Anas sive Annanas fructus adeo delectabilis et formosus, ut Natura excellentiorem iproduxisse neutiquam videatur: humilius crescit, in herba acuta semper-vivo Hispaniae non absimili. Virorem maturitati proximum mutat in auream flavedinem, ad rubrum vergentem: flavet intus, cultri patiens; spargit odorem longe gratissimum, malum Persicum imitatur sapore: humidô abundat, sed adeo acri, ut culter eô tinctus vel unâ nocte arrodatur. Conditur saccharô; succrescit illi pedunculus duorum trium ve foliorum, qui vel post medium mensem aridior terrae impactus germinat. Lusitani ex Nova Hispania et Brasilia eum Indis intulêre. Coeterum Cydoneum malum figurâ, odor nobilissimam prunorum speciem, quam abricottam vocant, radices vulgarem carduum prae se ferunt. Diversa eius apud Brasilianos genera et nomenclatura: Est Iaiama, longior, sapidior, carnosior; Boniama, intus albet et dulcedinem praebet; Iaiagna, vinum Rhenanum sapore imitatur. Sed et silvestres alicubi reperiuntur, quorum canles hastas adaequant, rotundi ad pomi auraici molem, spinis et spinosis foliis armati, nullius fere usus, tametsi sapiant. Universa substantia humore abundat, qui cum saccharo mane haustus, praesentissimum est remedium, ad refrigerandum iecur et renes etc. Vide Auctorem Anonymum Sinae et Europae c. 36.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.